monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 352

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 352
Dividere usque eo debemus, donec ad individuum veniatur; et hoc fit, cum per differentias ad paucitatem genera redigimus et eis ita formas subicimus, ut et ipsae singulae aliis sub se positis etiam genera esse possint, ut animal si breviter primo dividere voluerimus, per differentias possumus, quod alia sunt gradientia, alia serpentia, alia natantia, alia volantia. hinc item, hoc est de singulis formis, possumus genera facere, ut dicamus animalia gradientia genus esse et ei formas subiciamus, quod alia sunt humana, alia ferina. et ex his possunt esse aliae formae, per quas, si necesse fuerit, ad individuum poterit perveniri. [sed hoc non in omni assertione facere oportet, sed in subtili quadam disputatione]. tunc autem in oratione hoc modo possumus dividere, cum id exigit obscuritas causae; quod si causa non sit obscura, divisionis quidem ratio inesse et tractari debet, sed multum apparere non debet.